- CELERES
- CELERESdicti sunt apud Romanos trecenti robustissimi et ex nobilissimis familiis delecti Iuvenes, commendati suffragiis Curiarum, et deni per singulas Curias delecti, qui circa Regem essent, ipsum hastati per urbem assectarentur, et iussi exsequerentur ministeria, in militia antesignani ac protectores, qui primi pugnam inirent et postremi se reciperent: Equites quidem, ubi campus esset ad equestre certamen accommodus, pedites vero in aspero loco et equis invio. Sic dicti vel a celeritate ministerii, vel a Duce suo, cui id nomen, vel a Celere quodam Romuli comite, qui eum in pugna contra Remum strenue adiuverit Remumque occiderit, Plut. in Romulo, vide supra. Certe primus illorum aucotr Romulus fuit, qui hanc sibi securitatem lectamque iuventam, contra omnes metus, circumdedit. Aliquando Trossuli iidem dicti leguntur, eo quod hi soli, absque ulla peditum ope, urbem in Hetruria Trossulum dictam oceupavêre, Plin. l. 33. c. 2. Aliter quoque Flexutes, uti dictum supra. Hi trecenti iuvenes in tres centurias distincti, singulae suum Praefectum habebant, qui Centurio dicebatur: quibus omnibus Praefectus seu Tribunus Celerum praeerat: de quo Pomponius, Tribunus seu Praefectus Celerum, inquit, fuit qui Equitibus praeerat, et veluti secundum locum a Regibus obtinebat, quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor exstitit Regis eiciendi. Custodiam Celerum deposuisse Numam Pompilium secundum Regem, scribit Plut. in Numa: quod si ita est, sequentibus Regibus eorum usum revocatum fuisse credendum, cum etiam in reliquorum Regum vitis Celerum mentio fiat, ut vel ex solis his Plutarchi verbis modo laudatis patet. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Romanar. l. 7. c. 4. Alterum ministrorum Regiorum genus, Lictores erant, vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.